Saturday, October 09, 2010

Patent of Nobility - Imre, Benedek, Jakab & Ambrúzs Tóth - 26 Feb 1580

NOS RUDOLPHUS Secundus Dei Gratia Electus Romanorum Imperator Semper Augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, Ramae, Serniae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariae, & REX Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carmolae, Marchio Moraviae, Dux Lucemburgae, ac Superioris de Inferioris Silesiae, Wirtembergae & Thekae, Princeps Sueniae, Comes Habspurgi, Tyrolis, Ferretis, Kyburgi & Goritiae, Landgravius Alsatix, Marchio Sacri Romani Imperii, Supra Anasum, Burgouia, ac Superioris & Inferioris Lusatiae, Dominus Marchiae Sclavonicae, portus Naonis & Salinarum. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, Quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum Praelatorum et Baronum humilimam supplicationem, nostrae propterea factam Maiestati, tum vero attentis & consideratis fidelitate et fidelibus servitiis fidelium nostrorum EMERICI, BENEDICTI, JACOBI et AMBROSY THOT, fratrum carnalium, quae ipsi Sacrae primum regni nostri Hungarie Coronae, et deinde Maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate fideliter exhibuisse et impendisse, et in futurum quoque exhibere et impendere velle dicuntur. Cum igitur ob id, tum vero ex gratia et munificentia nostra Regia, qua quosque de Nobis et Republica Christiana benemeritos et virtutis colendae studiosos, antecessorum nostrorum Divorum quondam Hungariae Regum exemplo prosequi eisque certa virtutum suarum monumenta, quae ad maiora quoque praestanda eos incitare possent, decernere consuevimus. Eosdem EMERICUM, BENEDICTUM, JACOBU et AMBROSIUM THOT, de siatu et conditione ignobili, in qua hactenus perstitisse dicuntur, de Regae nostra potestatis plemtudine & gratia speciali exemptos, in Coetum et numerum verorum atque indubitatorum regni nostri Hungariae Nobilium duximus cooptando annumeran et adscriben. Annuentes et ex certa nostra scientia amimoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo in posterum futuris semper et perpetius temporibus, omnibus illis gratis privilegis bororibus, indultis, libertatibus, juribus, prerogativus immunitatibus, quibus caeteri veri regni nostri Hungariae et partium ei subiectarum Nobiles; hactenus quomodolibet de iure vel consuetudine usi sunt et gauisi, ut unturque et gaudent, uti frui et gaud ere possint et valeant, heredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus umuersae valeant atque possint. Inc cuius quidem nostra erga ipsos exhibitae gratiae & clementiae, ac liberalitatis testimonium, veraque nobilitatis signum hec arma sine nobilitatis insignia. SCUTUM vegt militare erectum rubei coloris, cuius in ima parte est brachium seu manus Thurcica, veste caesy coloris induta, ac tenens feria _rmeam nudam, in acumine caput hungaricum cruentum habentem. Scuto incumbit galea militaris clausa _leae supereminet ___ decus Corona, ex qua druidius Angelus, veste colestini coloris annctus, ac alas extergas colestini, rubei et aurei coloris, crucemque supra caput habens assurgit. A summitate vero galea lacini seu lemnisci hinc aurei et coelstini, illinc vero albi et rubei color ad utranque Scuti oram optime defluent, illudque dec_r et apposite exornant, Quemadmodum hec omina in capite seu principio praesentium Literarum nostrarum, pictoris manu et artificio propris suis coloribus recte depicta esse cernuntur. Eisdem EMERICO, BENEDICTO, JACOBO et AMBROSIO THOT, ipsorumque haeredibus & posteritatibus utriusque sexus universis gratiose danda duximus & conferenda : Decernentes, et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi amodo imposterum futuris semper perpetuis temporibus, eadem Arma nobilitatis insignia, injfar aliorum Regni nostri Hungariae et partium ei subiectarum Nobilium, sub bis iuribus, prerogatiuis indultis, libertatibus et immunitatibus, quibus ijdem uel natura uel consuetudine usi sunt & gauisi utunturque et gaudent ubique in paelijs, certaminibus, bastiludijs, torneamentis, duellis, monomachijs, ac alijs omnibus et quibusuis exercicijs militaribus et Nobilitaribus, nec non sigillis, uelis, cortinis, auleis, annulis, vexillis, clypeis, tentorys, domibus. Generaliter vero in quarumlibet rerum et expeditionum generibus, sub merae et syncerae Nobilitatis titulo, quo eos ac haeredes ipsorum utriusque sexus universos, ab omnibus cuiuscumque status, conditionis et praeminentiae homines existant dici nominari, haberique et reputari volumus, ferre gestare illisque uti, frui et gaudere possint et valeant, haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae, valeant atque possint imo damus et concedimus praesentium per vigorem. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam, presentes literas nostras Secreto sigillo nostro, quo ut Rex Hungariae utimur impendenti communitas; Eisdem EMERICO, BENEDICTO, JACOBO et AMBROSIO, ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis dandas duximus et concedendas. Datum manus fidelis nostri nobis dilecti, Reverendi Georgy Draskowyth, Electi Archiepiscopi Colocen ac Aepiscopi Jaurien, Locique eiusdem Comitis perpetui, Consiliary Aulae nostrae summi Cancellary in arce nostra Regia Pragensj vigesimo sexta die mensis February. Anno domini Millesimo Quingentesimo Octogesimo Regnorum nostrorum Romani quinto, Hungariae et aliorum octavo, Bohemiae vero anno similiter quinto. VENERABILIBUS in Christo patribus dominis Praefato Georgu Draskowyth Colocensis et Bachien, Aecclesiarum canonice unitarum Aelecto Archiepiscopo, Stephano Radecio Agrien, Joanne Monozloy Zagrabien, Gregorio Bornemiza Waradien, Nicolao Telegdino Quinque Aecclesien, Stephano Feierkewy Wesprimien, eodem Georgio Draskowyth Jaurien, Balthasare Melegh Chanadien, Zacharia Mossoczy Wacien, ae fratre Michaele de Cztino Electo Segmen, necnon Administratore Modrusien Ecclesiarum Episcopis Ecclesias dei foeliciter gubernantibus, Strigonien Metropolitana, Transylvamen, Nittrien, Sirmien, Boznen et Tinimen Cathedralibus sedibus vacantibus. Item Spectabilibus et Magnificis Comite Nicolao de Barhor, Indice Curiae nostre, Christophoro Wugnad Regnorum nostrorum Dalmatiae, Croatiae, et Sclavoniae Bano, Comite Georgio de Zrino Tauernicorum, Ladislao Banffy de Alsolyndwa Agazonum, Balthasare de Batthyan Dapiferorum, Emerico Czobor Cubiculariorum, Michaele Reway Janitor, Joanne Krwsyth de Lwpoglaw Curiae nostrae & Michaele Warday Pincernary nostrorum Regalium Magistris Comite Nicolao a Salmis et Newburgh Comite Posonien. Caeterisque quamplurimis regni nostri Comitatus tenen et honores.
RUDOLPHUS

2 comments:

  1. Wow! Where'd you track this down?

    ReplyDelete
  2. John: I acquired a high-quality scan of the patent from an archive in Slovakia, and then I transcribed the document.

    ReplyDelete